XII. Interea multis turbis circumstantibus, ita ut inter se conculcarent,
coepit dicere primum ad discipulos suos: ‘Attendite uobis a fermento
pharisaeorum, quod est uersutia.
2
Nihil autem opertum est, quod non reueletur, neque absconditum, quod non
sciatur.
3
Propterea quae in tenebris dixistis, ea in lumine audientur; et quod in
aurem locuti estis in cubiculis, id praedicabitur in tectis.
4
Dico autem uobis amicis meis: Ne territi sitis ab eis, qui occidunt corpus
et postea non habent amplius, quod faciant.
5
Ostendam autem uobis, quem timeatis: Contimete eum, qui postquam occiderit,
habet potestatem mittendi in Gehennam. Ita dico uobis: Hunc contimete.
6
Nonne quinque passeres ueneunt dipondio? Et ne unus quidem ex illis est in
obliuione coram Deo.
7
Sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis
passeribus pluris estis.
8
Dico autem uobis: Omnis, qui confessus erit me coram hominibus, etiam
Filius hominis confitebitur pro illo coram angelis Dei.
9
Qui autem negauerit me coram hominibus, is denegabitur coram angelis Dei.
10
Omni, qui dixerit uerbum aduersus Filium hominis, remittetur, sed ei, qui
maledixerit aduersus Sanctum Spiritum, non remittetur.
11
Cum autem inducent uos in congregationes et ad magistratus et potestates,
ne sitis solliciti, qualiter uel quid respondeatis uel quid dicatis:
12
Sanctus enim Spiritus docebit uos illa hora, quae oporteat dicere’.
13
Dixit autem ei quidam e turba: ‘Magister, dic fratri meo, ut diuidat mecum
hereditatem’.
14
Qui dixit ei: ‘Homo, quis me constituit iudicem uel diuisorem super uos?’.
15
Dixit autem ad illos: ‘Videtote et cauetote ab omni auaritia, quia si cui
res abundant, uita eius non est ex eis, quae possidet’.
16
Dixit autem colationem ad illos dicens: ‘Hominis cuiusdam diuitis ager
uberes fructus attulit.
17
Cogitabat intra se dicens: ‹Quid faciam, quod non habeo, quo congregem
fructus meos?›.
18
Dixit: ‹Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc
congregabo omne triticum et bona mea;
19
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos multos;
requiescito, comedito, bibito, iucundator›.
20
Dixit tamen illi Deus: ‹Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te. Ea
uero, quae parasti, cuius erunt?’.
21
Sic est [de eo], qui sibi accumulat, et non fit diues in Deo’.
22
Dixit autem ad discipulos suos: ‘Ideo dico uobis: nolite solliciti esse
animae quid manducetis, neque corpori quid uestiamini.
23
Anima enim plus est quam esca, et corpus quam uestimentum.
24
Considerate coruos, eos non seminare neque metere, quibus non esse
cellarium neque horreum, et Deum pascere illos. Quanto magis uos pluris
estis uolucribus.
25
Quis autem uestrum cogitando potest adicere cubitum ad aetatem suam?
26
Ergo si ne id quidem, quod minimum est, potestis, cur de ceteris solliciti
estis?
27
Considerate lilia, quomodo crescant. Non laborant neque nent; dico autem
uobis: Ne Salomon quidem in omni gloria sua uestiebatur sicut unum ex
istis.
28
Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in furnum iacitur, Deus sic
uestit, quanto magis uos, [homines] pusillae fidei.
29
Etiam uos nolite quaerere, quid manducetis et quid bibatis, et nolite
solliciti esse.
30
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem uester scit uos his
indigere.
31
Verumtamen quaeritote regnum eius, et haec adicientur uobis.
32
Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum.
33
Deuendite ea, quae possidetis, et date misericordiale. Conficite uobis
sacculos, qui non ueterescunt, aerarium non deficiens in caelis, quo fur
non appropiat nec corrumpit tinea.
34
Vbi enim aerarium est uestrum, ibi et cor uestrum erit.
35
Sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes,
36
et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando reuertatur a
nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, confestim aperiant ei.
37
Beati ei serui, quos dominus, cum uenerit, inuenerit uigilantes. Amen dico
uobis: praecinget se et faciet, ut illi discumbant et transiens ministrabit
eis.
38
Si uenerit in secunda uigilia, et si in tertia uigilia uenerit, et ita
inuenerit, beati sunt illi.
39
Hoc autem scitote: Si sciret paterfamilias, qua hora fur uentutus esset,
non sineret perfodi domum suam.
40
Etiam uos estote parati, quia Filius hominis uenit ea hora, qua non
putatis’.
41
Dixit autem Petrus: ‘Domine, ad nosne dicis hanc collationem an etiam ad
omnes?’.
42
Dixit Dominus: ‘Quis putas est dispensator fidelis et prudens, quem
constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore
[praestituo] mensuram tritici?
43
Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit ita
facientem.
44
Vere dico uobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
45
Quod si dixerit seruus ille in corde suo: ‘Dominus meus cunctat uenire’, et
coeperit percutere seruos et seruas et edere et bibere et inebriari,
46
ueniet dominus serui illius die, quo non sperat, et hora, qua nescit, et
dissecabit eum, et partem eius ponet cum infidelibus.
47
Ille autem seruus, qui cognouit uoluntatem domini sui et non praeparauit
uel non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis;
48
qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis. Ab omni
autem, cui multum datum est, multum quaeretur; et plus petent ab eo, cui
commendauerunt multum.
49
Veni ad ignem mittendum in terram; et quid uolo, nisi ut accendatur
50
Immersionem autem habeo, qua mergar, et quomodo coartor, usque dum
perficiatur!
51
Num putatis me uenisse, ut darem pacem in terram? Non [pacem], dico uobis,
sed diuisionem.
52
Erunt enim ex hoc [tempore] quinque in domo una diuisi: tres contra duos,
et duo contra tres.
53
Diuidentur pater contra filium et filius contra patrem, mater contra filiam
et filia contra matrem, socrus contra nurum suam et nurus contra socrum’.
54
Dicebat autem etiam ad turbas: ‘Cum uideritis nubem orientem ab occasu,
statim dicitis: ‹Nimbus uenit›, et ita fit;
55
et cum austrum flantem, dicitis: ‹Aestus erit›, et fit.
56
Versuti, faciem terrae et caeli nouistis probare, hoc autem tempus quomodo
nescitis probare?
57
Cur autem etiam a uobismet non iudicatis id, quod iustum est?
58
Cum autem uadis cum aduersario tuo ad principem, in uia da operam, ut
libereris ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te
exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59
Dico tibi: Non exibis inde, donec nouissimum quoque minutum reddideris’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM