Totus orbis terrarum exspectat primum iter spatialem ad planetam Martem.
Multi homines laborant apud magistratus gubernationum sicut NASA vel ESA et
societates commerciales sicut SpaceX ( condita ab Elon Musk), Virgin
Galactic (condita ab Richard Branson) et multas alias. Hi omnes somniant de
volatu ad Lunam et postea ad Martem. Multae difficultates et magna pericula
superandi sunt, nam planeta Mars est locus mortiferus.
Sed quomodo vita cottidiana in planeta Marte imaginari potes?
Hic libellus responsum possibilem dat.
Colonia Martialis iam diu inhabitata est. Quattuor liberi etiam ibi vivunt.
Elina planetam Martem valde amat sed patrem suum, qui magno expeditione
sine vestigiis evanuit, dolorose desiderat. Aliquando mirae animadversiones
eam adducunt fere totam planetam perturbare.
Nunc primum periculum cosmicum divulgatum est. Titulus huius libelli est
»Suntne animalia in planeta Marte?« Auctor est Andreas Eschbach, qui iam
multas fabulas scientiae ficticiae (science-fiction) creavit.
Interpres est Ulrich Krauße, qui nonnullos libros pueriles divulgavit.
Suntne animalia in planeta Marte? (88 pp. ISBN 9783982049533)
Hic invenies:www.munduslatinus.de www.amazon.de
vocabularium Latinum – Anglicum (forma .pdf) separatim arcessere potes:
preme hic
Scripsit Ulrich Krauße