SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XI)
Mos antiquissimus bibendi mutuo auspicio salutis inter viros deosque iam
apud Homerum invenitur: τοὶ δὲ χρυσέοις δεπάεσσι δειδέχατ᾽ ἀλλήλους IL.
4,4: poculis aureis inter se salutabant 4,4; τοὺς μὲν ἄρα χρυσέοισι
κυπέλλοις … δειδέχατ' IL. 9.671: eos aureis poculis salutaverunt.
Serius ἡ φιλοτησία (sc. κύλιξ) legitur in versibus
Theognidis. 489; κύλιξ φιλοτησία etiam in comoedia
Aristophanis, Lys. 203; πῖνε, … λαβὲ τήνδε φιλοτησίαν : hunc scyphum
amicitiae cape (Aristoph. Ach. 985); φιλοτησίαν παρέχειν etiam apud Luc.
Sat. 18 et similia in aliis scriptoribus. Cum primus biberet qui poculum
amicitiae offerebat, τινὶ φιλοτησίας προπίνειν idem significat. Qui calicem
praebebat amico benigne aliquid optabat: πῖνε, κατάκεισο, λαβὲ τήνδε
φιλοτησίαν: bibe, adside, hunc potum amicitiae accipe. Alio modo alter
dictans προπίνω σοι καλῶς (bibo pro bono tuo), alter
respondebat: λαμβάνω ἀπὸ σοῦ ἡδέως (id libenter accipio). Sententia Graece
exarata Coloniae Agrippensi inventa est : πίε, ζήσεις καλῶς ἀεί (CIL, XIII,
10018).
A Graecia mos Romam translatus est, ita ut verbum quoque προπίνειν Latine propinare, conversum
sit. “Bibere Graeco more”est propinatio, ut Cicero (Verr. II, 66) testatur:
Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid
opus esset. Mature veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et
invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes,
poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque
convivium.
Haec prosperam fortunam exoptabant: “bene vos, bene nos,bene te, bene me” (Plauto, Stichus, 709), “ hilaris vita”, “bibe, vivas multos annos. Romani solebant tot
cyathos bibere quot litterae nominis erant ei qui celebrabatur. Hos versus
Martialis poeta scripsit (Epig., I, 71):
Naevia sex cyathis; septem Iustina bibatur;
Quinque Lycas; Lyde quattuor; Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno.
Aliquid simile apud Ovidium (Fast. III, 531-34) legimus.
Sole tamen vinoque calent; annosque precantur
Quot sumunt cyathos, ad numerumque bibunt.
Invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
Quae sit per calices facta Sibylla suos.
Aetate Christianorum usus propinandi non intermissus est: optabatur pro
salute imperatoris, exercitus, pro integritate amicorum et filiorum.
Sanctus Ambrosius ( De Elia et ieiunio, XVII) testatur eo tempore bibere in amore sanctorum vel animae dejuncti
, quae res ab Ecclesia valde improbabatur. Tamen transactis saeculis
ubicumque usque ad hodiernam aetatem varie propinatum est et adhuc propinatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|