COGITATIONES EUROPAEAE
Mulieres haud semper consulatum appetunt, cum et rei prodigio et ui uerborum saepe obstupesco tum auribus sua haurio: attamen generis mei memet saepius pudet -sunt enim qui hoc ualde curant-.
Nanctus enim Vrsulam Von der Leyen Praesidem nouom Europaei Consilii, quoius uerba nonnulla concussere: "Contra inimicos Europae -quos enim nuncuparem, persona sua induta, hostes- oppugnabo strenua: qui Europam odit, pacem suam, libertatem moresque. Inimica ero inimicorum." Re uera haud creberrime audii similia; sed ueriore inimicitiae nomen inauditum: frequentia hominum exprobrat, non pugnat. Ecquid?
Vbi enim pax? Quamdiu inter nos pugnauimus? Fraternas quot acies inter nos perduximus? Sicut ille -cuius nomen Natione nostra orba ἀκοῦσα multitudo exaudit- Romanus Prodi actuarius progressiuus antiquus: "Saecula tam pacata numquam euenere: sine bello annus septuagesimus peruoluitur". Quod quoi gratias agere possemus? Qui nunc Europam nostram delere cupiunt, memoriam amisere memoriterque orationes saltem suas diuturnas adhibent -quasi bellum in migrantes cotidianum non satiaret-.
Oculis pacem suam -sicut alter alteram perficeret- praeponunt, quod uerum bis non datur: σύνολον est, mendosum aliquid toto adesse nequit. Vt Calgacus, ita Vrsula reicere conatur, quae adipiscetur, ille immo fusus: "Vbi solitudinem faciunt, pacem appellant." Scripsit Andreas Nouocomensis
|