X. Post haec autem designauit Dominus alios septuaginta duos et misit illos
binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse uenturus.
2
Dicebat illis: ‘Messis quidem multa, operarii autem pauci; conrogate ergo
Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
3
Ite; ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.
4
Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per uiam
salutaueritis.
5
In quamcumque domum intraueritis, primum dicite: ‹Pax huic domui›.
6
Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax uestra. Sin autem,
ad uos reuertetur.
7
In eadem autem domo manetote edentes et bibentes, quae apud illos sunt.
Dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8
In quamcumque ciuitatem intraueritis, et susceperint uos, edunto ea, quae
apponantur uobis,
9
et curatote infirmos, qui in illa sint, et dicitote illis: ‹Appropinquauit
ad uos regnum Dei›.
10
In quamcumque ciuitatem intraueritis, et non receperint uos, egressi in
plateas eius dicite:
11
‹Etiam puluerem, qui adhaesit nobis ad pedes de ciuitate uestra, extergimus
in uos; tamen hoc scitote appropinquauisse regnum Dei›.
12
Dico uobis: Sodomis in die illa remissius erit quam illi ciuitati.
13
Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae
essent uirtutes, quae in uobis factae sunt, olim in cilicio et cinere
sedentes paenituissent.
14
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam uobis.
15
Tu quoque, Capharnaum, num usque in caelum exaltaberis? Vsque in infernum
demergeris!
16
Qui uos audit, is me audit; et qui uos spernit, is me spernit. Qui tamen me
spernit, is spernit eum, qui misit me’.
17
Reuersi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: ‘Domine, etiam
daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!’.
18
Dixit illis: ‘Videbam satanam sicut fulgur cadentem de caelo.
19
Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super
omnem uirtutem inimici; nec quidquam nocebit uobis.
20
Verumtamen nolite gaudere de eo, quod spiritus uobis subiciuntur. Gaudete
tamen, quod nomina uestra scripta sunt in caelis’.
21
Illa hora exsultauit in Spiritu Sancto et dixit: ‘Confiteor tibi, Pater,
Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus
et reuelasti ea paruulis. Sic, Pater, quia ita placuit coram te.
22
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; nec quisquam scit, qui sit Filius,
nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et is, cui uoluerit Filius
reuelare’.
23
Conuersus ad discipulos seorsum dixit: ‘Beati oculi, qui uident ea, quae
uidetis.
24
Dico enim uobis: Multi uates et reges uoluerunt uidere ea, quae uos
uidetis, et non uiderunt, et audire ea, quae auditis, et non audiuerunt’.
25
Ecce quidam legis peritus surrexit tentans eum [et] dicens: ‘Magister, qua
re facta uitam aeternam possidebo?’.
26
Qui dixit ad illum: ‘In lege quid scriptum est? Quomodo legis?’.
27
Qui respondens dixit: ‘Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex
tota anima tua et ex omnibus uiribus tuis et ex omni mente tua, et proximum
tuum sicut teipsum’.
28
Dixit autem illi: ‘Recte respondisti; hoc facito et uiues’.
29
Ille autem, uolens iustificare seimet, dixit ad Iesum: ‘Quis est meus
proximus?’.
30
Suscepta autem re Iesus dixit: ‘Homo quidam Ierosolymâ descendebat
Ierichonem et incidit in latrones, qui et despoliauerunt eum et, plagis
impositis, abierunt, [illo] semiuiuo relicto.
31
Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem uia et, uiso illo,
praeteriret altero uiae latere.
32
Similiter et Leuita, cum esset secus locum et uideret illum, pertransiit
altero uiae latere.
33
Samaritanus autem quidam iter faciens, uenit secus illum et, uiso illo,
misericordiâ motus est,
34
et cum appropinquauisset alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum;
et situm eum in iumentum suum duxit in stabulum et curam egit eius.
35
Postridie extraxit duos denarios et dedit stabulario et dixit: ‹Curam eius
habe, et quodcumque supererogaueris, ego, cum rediuero, reddam tibi›.
36
Quis horum trium uidetur tibi proximus fuisse ei, qui inciderat in
latrones?’.
37
Qui dixit: ‘Is, qui fecit misericordiam erga illum’. Dixit autem illi
Iesus: ‘Vade et tu facito similiter’.
38
Cum autem irent, ille intrauit in quendam uicum, et mulier quaedam Martha,
nomine, excepit eum.
39
Huic erat soror nomine Maria, quae cum sedisset ad pedes Domini, audiebat
uerbum eius.
40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Quae stetit et dixit:
‘Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ad
ministrandum? Ergo dic illi, ut adiuuet me’.
41
Respondens dixit illi Dominus: ‘Martha, Martha, sollicita es et turbaris de
multis,
42
sed unum est necessarium. Maria enim optimam partem elegit, quae non
auferetur ab ea’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM