Annus
2 0 1 9


MIRUM ROMAE REPERTUM EST

Urbs semper aliquid novum praebet: ante nonnullos dies in via Alexandrina apud fora imperii in effossionibus quae spectant ad duas partes iungendas fori Traiani archaeologi Instituti pro Bonis Cultus Civilis caput marmoreum invenerunt aetatis imperii paulo maius quam homo, prope integrum servatum. Primum relatum erat id esse femineum, deinde, attente inspecto reperto, virile. Nam cum in capite fascia ornata corymbo conspecta esset et hedera, ex his deus Bacchus agnitus est. Ab oculis cavis, mixtura vitrea vel gemmis repletis, id factum esse primis saeclis aetatis imperii licet reputare, ut ait Claudius Parisi Presicce, moderator Musaeorum Archaeologicorum eiusdem Instituti. Opus non omnino purgatum esse ne vestigia colorum in zona quae capillos cingeret auferrentur. Caput in Musaeos Fororum Imperii traslatum est apud Mercatum Traiani, donec reficietur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae