VII. Cum autem impleuisset omnia uerba sua in aures populi, intrauit
Capharnaum.
2
Centurionis autem cuiusdam seruus male habens erat moriturus, qui illi
pretiosus erat.
3
Cum audiuisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut
ueniret et saluaret seruum suum.
4
Illi uero, cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: ‘Dignus
est, cui hoc praestes:
5
diligit enim gentem nostram et congregationem ille aedificauit nobis’.
6
Iesus autem ibat cum illis. Cum uero iam esset non longe a domo, misit
centurio amicos dicens ei: ‘Domine, noli uexari: non enim dignus sum, ut
intres sub tectum meum.
7
Propterea ne meipsum quidem arbitratus sum idoneum, qui uenirem ad te; sed
dic uerbo, et sanetur puer meus.
8
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et
dico huic: ‹Vade›, et uadit; et alii: ‹Veni›, et uenit; et seruo meo: ‹Fac
hoc›, et facit’.
9
Quo audito, Iesus miratus est eum et conuersus sequentibus se turbis dixit:
‘Dico uobis, ne in Israel quidem tantam fidem inueni!’.
10
Reuersi ei, qui missi erant, domum, inuenerunt seruum sanum.
11
Factum est, ut deinceps abiret in ciuitatem, quae uocatur Naim; et ibant
cum eo discipuli eius et turba copiosa.
12
Cum autem appropinquaret portae ciuitatis, ecce defunctus efferebatur
filius unigenitus matri suae; et haec uidua erat, et turba ciuitatis satis
multa cum illa.
13
Cum eam uidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit ei: ‘Noli
flere!’.
14
Accessit et tetigit loculum – ei uero, qui portabant, steterunt – et dixit:
‘Adulescens, tibi dico: Surge!’.
15
Resedit is, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri eius.
16
Sumpsit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: ‘Vates magnus
surrexit inter nos’ et ‘Deus uisitauit populum suam’.
17
Exiit hoc uerbum de illo in uniuersam Iudaeam et in omnem regionem
circumiacentem.
18
Nuntiauerunt Ioanni discipuli eius de his omnibus.
19
Aduocauit duos e discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: ‘Tune
es is, qui uenturus est, an alium exspectamus?’.
20
Cum autem uenissent ad eum uiri, dixerunt: ‘Ioannes immersor misit nos ad
te dicens: ‹Tune es is, qui uenturus es, an alium exspectamus?›’.
21
Eadem hora curauit multos [liberans] languoribus et plagis et spiritibus
malis et caecis multis donauit uisum.
22
Respondens dixit illis: ‘Profecti renuntiate Ioanni ea, quae uidistis et
audiuistis: caeci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi
audiunt, mortui resurgunt, pauperibus fauste nuntiatur;
23
et beatus est, qui non afficiatur flagitio de me’.
24
Cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: ‘Quid
existis, ut uideretis, in desertum? Arundinem uento moueri?
25
Sed quid existis, ut uideretis? Hominem mollibus uestimentis indutum? Ecce
qui in ueste pretiosa sunt et deliciis, ei in domibus regum sunt.
26
Sed quid existis, ut uideretis? Vatem? Vtique, dico uobis, et plus quam
uatem.
27
Hic est, de quo scriptum est: ‹Ecce mitto nuntium meum ante faciem tuam,
qui praeparabit uiam tuam ante te›.
28
Dico uobis: Inter natos mulierum nemo est maior Ioanne; qui tamen minor est
in regno Dei, maior est illo.
29
Omnis populus, cum audiuisset, et publicani iustificauerunt Deum, immersi
Ioannis immersione;
30
pharisaei tamen et legisperiti spreuerunt consilium Dei in semet, non
immersi ab illo.
31
Ergo cui similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
32
Similes sunt puerulis sedentibus in foro et acclamantibus inter se; qui
dicunt: ‹Cantauimus uobis tibiis, et non saltauistis; lamentauimus, et non
plorauistis!›.
33
Venit enim Ioannes immersor nec comedens panem nec bibens uinum, et
dicitis: ‹Daemonium habet!›;
34
uenit [autem] Filius hominis comedens et bibens, et dicitis: ‹Ecce homo
deuorator et bibens uinum, amicus portitorum et peccatorum!›.
35
Iustificata est [tamen] sapientia ab omnibus filiis suis’.
36
Rogabat autem eum quidam e pharisaeis, ut ederet secum; et ingressus domum
pharisaei discubuit.
37
Ecce mulier, quae erat peccatrix in ciuitate, cum cognouisset eum
accubuisse in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
38
et cum stetisset retro secus pedes eius, flens lacrimis coepit rigare pedes
eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et
unguento ungebat.
39
Videns autem pharisaeus, qui uocauerat eum, dixit intra se dicens: ‘Hic, si
esset uates, sciret utique, quae et qualis sit mulier, quae tangit eum: eam
[nempe] esse peccatricem’.
40
Respondens Iesus dixit ad illum: ‘Simon, habeo tibi aliquid dicendum’. Qui
dixit: ‘Magister, dic’.
41
‘Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos,
alter quinquaginta.
42
Non habentibus illis, unde redderent, donauit utrique. Ergo uter illorum
plus diliget eum?’.
43
Respondens Simon dixit: ‘Assumo eum, cui plus donauit’. Qui dixit illi:
‘Recte iudicasti’.
44
Conuersus ad mulierem, dixit Simoni: ‘Nonne uidesne hanc mulierem? Intraui
in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigauit
pedes meos et capillis suis tersit.
45
Osculum mihi non dedisti, haec autem, ex quo intraui, non cessauit osculari
pedes meos.
46
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
47
Propterea dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit
multum. Cui autem minus dimittitur, is minus diligit’.
48
Dixit autem ad illam: ‘Remissa sunt peccata tua’.
49
Coeperunt intra se dicere ei, qui simul accumbebant: ‘Quis est hic, qui
etiam peccata dimittit?’.
50
Dixit autem ad mulierem: ‘Fides tua te saluauit; uade in pace!’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM