Annus
2 0 1 9


SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(VIII)

Ut traditur, ante omnes Ulixes comitesque belli in undis alienis sulcos aequoreos findere ausi sunt. Inter omnes autem constat “mare Internum ” Romanorum scriptores “ Nostrum” appellavisse cum Carthaginiensibus devictis terra marique dominarentur ; sed prioribus saeculis primi Poeni sedes mercaturae in litoribus constituerunt usque ad Hispaniam navibus advecti, deinde Graeci praesertim in partem Italiae opportune nuncupatam Magnam Graeciam et in Siciliam colonos sparserunt; quamvis hic non liceat singillatim omnia narrare, tamen proferre sufficit illa Socratis verba (Plato, Phaed. 31): ἔτι τοίνυν, ἔφη, πάμμεγά τι εἶναι αὐτό, καὶ ἡμᾶς οἰκεῖν [109b] τοὺς μέχρι Ἡρακλείων στηλῶν ἀπὸ Φάσιδος ἐν σμικρῷ τινι μορίῳ, ὥσπερ περὶ τέλμα μύρμηκας ἢ βατράχους περὶ τὴν θάλατταν οἰκοῦντας, καὶ ἄλλους ἄλλοθι πολλοὺς ἐν πολλοῖσι τοιούτοις τόποις οἰκεῖν.

Ἡ μεγάλη θάλαττα a Graecis nominatum est mare quod ex eorum notitia totam terram circumdabat, id est Oceanus Atlanticus; apud Romanos plurimi scriptores, alius aliter explicans sententiam, eadem usi sunt: Mare Magnum vel Internum vel Oceanus Atlanticus, sed etiam magna copia rerum incomposita et confusa. Hodierno tempore saepissime hoc dictum in tot rerum diversitate iteratur.

θάλαττα , θάλαττα clamaverunt, ut Xenophon narrat in opere Anabasi, milites regredientes in patriam postquam deerraverant in Armeniam, tot comitibus amissis ob proelia, famem, laborem, nivem geluque, ubi primum Pontum Euxinum conspexerunt. Cum in montem Thechen ascendissent, magno clamore elato, subsequentes incitaverunt, qui retro novum hostilem impetum timuerant. Haec sententia legitur in primo capite fabulae quae inscribitur Ulixes, opus scriptoris James Joyce.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae