Annus
2 0 1 9


Hodie lingua quaeque est custos patrimonii specifici cuiusque populi, qui tradere velit mores suos per scripturam signicam.Infeliciter quisque sermo hodie suam vim non sustinet prae universali dominatu linguae Anglicae. Oportet tamen dicamus conatum linguam comunem gentes ad unum habitum communicativum, cui titulus olim Esperantus tributus est, fefellisse.Quia lingua praesertim est habitus specificus formatur elementis singularibus cuiusque populi, cuius, singularitate sublata, character specificus perditur. Quia lingua non est sic et simpliciter syntgma phonicum-phoneticum sed magis instrumentum per quod vehitur habitus psychicus et mentalis partis cuiusdam gentium. Procul veritate non est dictum quod momento singulari creatum est: illa region, eius religio, quo clarus fit sensus habitus specificitatis. Ut instrumentum lingua vitalis est et manet prout fruitor vitam et vim suam ostentat; si fruitor perit vel interit vel deest, conuexio rumpitur, et instrument, quod superset, ut syntagna iamfixum, ad memoriam eruditam ductum est (id potest dici de linguis classicis Europaeis). Hoc in casu, lingua valet, dicit linguista Franco gallicus Millet, non quia organum nationis, sed quia vehiculum civitatis. Si hoc dictum linguis classicis Europaeis applicare conamur, quod praevalet non est tam syntagma phonicum-phoneticum, quam magis patrimonium mentale syntagmate vectum. Sed non oblivicendum hodie nobis est rationem (ordinem mentalem scilicet) non tam ostentatam per sermonem quemcumque hodiernum, qui eo fonte prisco derivatur, patere, quam imprimis per patrimonium obsoletum hodie putatum, cuius maximum vestimentum nisi est syntagma fundamentale. Et magis dicendum est tam praestantius patrimonium est, quam necessarius et inseparabilius instrumentum syntagmaticum per quod habitum formativum vehitur. Et haec consideratio ad ulteriorem cogitationem nos ducit cum vice versa ductus linguisticus habitum psychicum saepius determinat, quod possumus notare in maiore sermonum hodiernorum parte.Nam hi sermones sunt formatione et natura sua psychici, non rationales, sicut linguae classicae, Germanico sermone excepto.Inter sermonem proinde et linguam distiantia immanis subsistit: sermo est apparatus semantic-phonicus, separatus a structura theorico-formali quae emergitur ex operibus philosophico-litterariis (cum exemplar manet apud Germanos); lingua est e contrario apparatus universalis qui manifestaturper partem theoricam et partem practicam sine ulla contradictione. Hic character est typicus linguarum classicarum. Ad hoc exemplum convenit uti casu philosophi aetatis modernae, cui nomenest Baruch Spinoza. Non quocumque sermone ad comminicandum utebatur, sed lingua Latina, si transfertae in codicem communicativum structuram oralem neque iubebat a structura theorica qua utitur philosophando. Multis autem in casibus, sicut evenit in Italia, sermo nascens, de quo loquitur Dantes, fortissimum ligament fuit inter regiones terrae nationalis separatas; quod stimulus fuit ad unitatem instituendam. At hodie sermo quisque praesertim psychicus est, adeo ut populus specificuset clausus non capax sit sumendi aliud quod sit ultra limites suos.Nonne est haec condicio causa incommunicabilitatis hominum hodiernorum maxime typicae et specificae?

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae