Annus
2 0 1 9


HEBDOMADA AENIGMATUM

Hebdomada Aenigmatum primus liber est tractans aenigmata Latina et Graeca solvenda. In eo LXXXVI crucigrammata inveniuntur ex quibus sex Graece conscripta sunt, XVIII inquisitiones verborum, quarum tres Graece conceptae, XVI sententiae e “rebus” sumptae, quarum duae Graecae, IV quadrata Latina (sudoku), circiter L lusus verborum omnis generis.

Liber subsequitur felicem exitum actorum eodem nomine quae singulis mensibus per interrete edita ab anno MMXIV, ad X milia subnotatorum pervenerunt, adeo ut maxime vulgata praeter alia Latina facta sint. Titulus autem officium reddit actis aenigmatum Italicis ( Settimana Enigmistica) quae “maxime omnium in orbe imitatione affecta sunt”.

Liber editus est a a domo editoria Francogallica( Maison du Dictionnaire), eius moderator Lucas Cupidus(Luca Desiata), socii operis Lydia Ariminensis (Lidia Brighi), Ava Rela (Rela Girolami), Theodorus.

Praefationes exaraverunt studiosus Vaticani Josephus Sciacca, professores Universitatis Simon Beta et Salvator Monda, moderatrix crucigrammatum ephemeridis “New York Times” Deb Amlen et Laurentius Lavia, histrio pelliculae Italicae c.t.e. “Desino cum volo”(Smetto quando voglio), qui alterius Latinistae partes egit.

Die quinto mensis Decembris anno MMXVI pactio facta est cum Administratione Publicorum Studiorum ut fautrix esset vulgandis aenigmatibus Latinis et Graecis ut subsidio ad antiquos sermones docto lusu discendos.

Inventum crucigrammatum Latine complures aestimationes habuit in actis mundanis: The Times, The Telegraph, BBC, Le Monde, Repubblica, Il Tempo, NBC News, Kleine Zeitung, Pravda, etc.

Taenia visifica quae docet quomodo crucigrammata solvenda sint invenitur apud hoc vinculum: https://youtu.be/GTwsU3blVBg.

Felix exitus Hebdomadae Aenigmatum ostendit linguam Latinam adhuc vivere atque utile instrumentum communicationis inter nationes fieri posse, aptum ad saepta sermonum superanda quae coniunctionis Europae cursum reprimunt.

www.LatinCrosswords.com

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae