Annus
2 0 1 9




CAVE CANEM!

Scientifici existimant canes ortos esse ab lupis in initio historiae humanae. Quia homines incipiunt aliquas bestiarum illarum domesticare, « canes lupi familiares » apparent. Postea nonnulla genera eliguntur a pastoribus, venatoribus aut militibus, secundum regiones orbis.

In Asia autem (Assyria), canis unus reperitur qualitatibus suis: nomen ejus canis Molossus, quia dicitur Alexander Magnus afferre eum secum in Graeciam septentrionis (in parte appellata Molossia vel Epiro). Canis ergo Molossus optimus custos villae familiae est, quamquam certe Graeci et Romani habent differentes canes, sicut Pompeianus, hic, rostri longi.

Multa sunt officia optimi amici hominis. Exempla adsunt in litteratura antiqua ad laudem canis . Malo vobis dare unum tantum , in operibus Vergilii, Georgica, III:

“Nec tibi cura canum fuerit postrema; sed una

Veloces Spartiae catulos acremque MOLOSSUM

Pasce sero pingui: numquam custodibus illis

Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum,

Aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.”

Scripsit Octavus Canensis latrans



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae