V. Cum autem turba urgeret eum et audiret uerbum Dei, factum est, ut ille
staret apud stagnum Genesareth.
2
Vidit duas naues stantes apud stagnum; piscatores autem descenderant de
illis et lauabant retia.
3
Cum autem ascendisset in unam nauem, quae erat Simonis, rogauit eum a terra
pusillum reduceret; et sedens docebat de nauicula turbas.
4
Vt cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: ‘Duc in altum et laxate retia
uestra in capturam’.
5
Respondens Simon dixit: ‘Magister, per totam noctem laborantes nihil
cepimus, sed uerbo tuo laxabo retia’.
6
Cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur
autem retia eorum.
7
Annuerunt sociis, qui erant in naui altera, ut uenirent et adiuuarent se.
Venerunt et impleuerunt ambas naues, ita ut mergerentur.
8
Quod cum uidisset Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: ‘Exi a me,
quia homo peccator sum, Domine’.
9
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, de captura
piscium, quos ceperant;
10
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii
Simonis. Dixit ad Simonem Iesus: ‘Noli timere; ex hoc iam homines eris
capiens’.
11
Cum subduxissent naues ad terram, relictis omnibus, secuti sunt eum.
12
Cum esset in una ciuitatum, ecce [factum est, ut obuiam ei fieret] uir
plenus lepra. Qui cum uidisset Iesum et procidisset in faciem, rogauit eum
dicens: ‘Domine, si uis, potes me mundare’.
13
Extensa manu tetigit illum dicens: ‘Volo, mundare!’; et confestim lepra
discessit ab illo.
14
Is praecepit illi, ne cui diceret, sed [ait]: ‘Vade, ostende te sacerdoti
et offer pro mundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis’.
15
Perambulabat autem magis uerbum de illo et conueniebant turbae multae, ut
audirent [eum] et curarentur ab infirmitatibus suis.
16
Is autem erat secedens in deserta et orans.
17
Factum est uno dierum, ut ille esset docens, et essent pharisaei sedentes
et legis doctores, qui uenerant ex omni uico Galilaeae et Iudaeae et
Ierosolymae; et uirtus Domini erat ei ad sanandum.
18
Ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat immobilis, et quaerebant eum
inferre et ponere ante eum.
19
Cum non inuenissent, quâ illum inferrent prae turba, ascenderunt super
tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
20
Quorum fidem ut uidit, dixit: ‘Homo, remittuntur tibi peccata tua’.
21
Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: ‘Quis est hic, qui
loquitur nefaria? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?’.
22
Vt cognouit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos:
‘Quid cogitatis in cordibus uestris?
23
Quid est facilius, dicere: ‹Dimittuntur tibi peccata tua›, an dicere:
‹Surge et ambulato›?
24
Vt autem sciatis Filium hominis habere in terra potestatem dimittendi
peccata – dixit immobili – Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et uade in
domum tuam’.
25
Confestim cum surrexisset coram illis, tulit id, in quo iacebat, et abiit
in domum suam magnificans Deum.
26
Stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore
dicentes: ‘Vidimus mirabilia hodie’.
27
Post haec exiit et uidit portitorem nomine Leui sedentem ad teloneum et
dixit illi: ‘Sequere me’.
28
Relictis omnibus, surrexit et secutus est eum.
29
Fecit ei conuiuium magnum Leui in domo sua; et erat turba multa
publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
30
Murmurabant pharisaei et scribae eorum aduersus discipulos eius dicentes:
‘Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?’.
31
Respondens Iesus dixit ad illos: ‘Non egent ei, qui sani sunt, medico, sed
qui male habent.
32
Non ueni uocatum iustos sed peccatores in conuersionem’.
33
Illi uero dixerunt ad eum: ‘Discipuli Ioannis saepe ieiunant et
obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et
bibunt’.
34
Iesus autem dixit ad eos: ‘Num potestis facere, ut ieiunent conuiuae
nuptiarum, dum sponsus cum illis est?
35
Venient autem dies; et cum ablatus erit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt,
illis diebus’.
36
Dicebat autem et collationem ad illos: ‘Nemo abscindit commissuram a
uestimento nouo et inicit in uestimentum uetus; alioquin et nouum rumpet,
et ueteri non conueniet commissura a nouo.
37
Nec quisquam fundit uinum nouum in utres ueteres – alioquin rumpet uinum
nouum utres: et ipsum effundetur, et utres peribunt –,
38
sed uinum nouum in utres nouos fundendum est.
39
Nemo bibens uetus uult nouum: dicit enim: ‘Iucundum est uetus!’.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM