Modus quo curatur et sanatur hodie appellatur θεραπεῖα et plerumque pertinet ad scientiam pharmacologicam; θεραπεῖα μουσική, si non curat medicamentis, utitur fere similibus, quae appellantur psychologica. Methodus curativa, cum Musica conexa, non temporum hodiernorum propria est. Multa sunt exempla a terra Aegyptia et Graeca venentia.
Hieroglyphica quaedam, v. g., gaudium et valetudinem monstrant causa modorum musicorum. In Graecia Apollinem, Musicae deum necon Lucis et Medicinae, indicare consuescit traditio mythologica. Hoc gaudium Apollineum non minus saltibus et cantibus circa aram suam ab adulescentibus exprimi adsuetum est.
At deus, populi hilaris et iucundi expressio, etiam vates, sanator, poëta, musicus est.
Non aliter ac in traditione Graeca in texto Biblico invenimus casum Davidicum qui cithareda curare Saul regem conatur. Infeliciter sonitus sed bellicosi bellis mundanis apti considerati sunt ad militum strenuitatem agendam et furorem incitandum.
Non ignorandum est singulorum vitam Musicam comitari, cum aliqua momenta definita altero vel altero sonui dulci aequentur. Non igitur mentem, sed cor etiamnum Musica attingit.
Evenit ut aliqui fere in articulo mortis sponte veniant ad melodiam olim vel tempore quodam auditam “illum” motum institutum animi stimulantem et renovantem.
Certissime in nobis inciduntur modi musici, sed non intellectu facile est, ad hunc scopum oportet eam audire et accipere discamus.
Scientifice non necesse est demonstrare quantum musica in systemate organico incidatur et quo modo pertubatio eius, morborum causa, in ordinem verti posse. Rythmus cardio-respiratorius, apparatus digerens, dixtensio muscolaris modicis musicis nituntur, non secus ac utraque sphaera cerebris quae de eodem beneficio gaudet.
Ut scientia, musicotherapia nascitur annis quinquaginta saeculi vigesimi, at non diffunditur illico aequo pondere in unico spatio geographico.
Hodie campus eius augetur et aperitur, peritorum causa qui de hac scientia optima dicunt. Inter eos enumeramus Argentinum Rolandum Benenzon, Orff, Nordoff, Robbins et alios.
Ad tempora obscura usus curativus modorum musicorum ascendit, adeo ut musicus Wagner possit dicere: “Musica modus universalis communicandi est”.
Eadem cogitatione professor Josephus Stuassy, qui docet apud Universatem Texanam (in America) profert: “Quilibet typus modorum musicorum indolem, motus animi, habitus nostros informat”.
Inutile est referre quas methodus applicandas esse quia variantur prae aptitudinibus singularum. Probatum est, ut benefecia eius adnotentur, activitatem cerebri augeri, tam ut capax fiat operationes mathematicas et computationes difficiles et complexas concipiendi gerendique.
Verbis Platonicis claudere volo considerationas brevissimas:
“ Discere rythmos significat apprehendere maximum instrumentum, quo in imos animi potest quidam scendere et ibi configi, gratiam inducentes et pulchrum eius qui recte educatur facientes animum”.
Scripsit Johannes Teresi
|
|