XVIII. Dicebat autem ad illos collationem – ex qua oportet semper orare et
non deficere –,
2
dicens: ‘Iudex quidam erat in quadam ciuitate, qui Deum non timebat nec
hominem reuerebatur.
3
Vidua autem erat in ciuitate illa et ueniebat ad eum dicens: ‹Vindica me ab
aduersario meo›.
4
Nolebat per multum tempus, sed postea dixit intra se: ‹Etsi Deum non timeo
nec hominem reuereor,
5
tamen quia molesta est mihi haec uidua, uindicabo illam, ne usque in finem
ueniens suggillet me›’.
6
Dixit autem Dominus: ‘Audite, quid dicat iniquus iudex.
7
Deus autem nonne faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac
nocte, et num morabitur erga illos?
8
Dico uobis: Cito faciet uindictam eorum. Verumtamen Filius hominis, cum
uenerit, putas, inueniet fidem in terra?’.
9
Dixit autem etiam ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et
aspernabantur ceteros, hanc collationem:
10
‘Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter
portitor.
11
Pharisaeus, cum stetisset, haec apud se precabatur: ‹Deus, gratias ago
tibi, quod non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, uelut
etiam hic portitor.
12
Ieiuno bis in sabbati circulo, decimas do omnium, quae acquisiui›.
13
Portitor autem a longe stans nolebat ne oculos quidem ad caelum leuare, sed
percutiebat pectus suum dicens: ‹Deus, propitius esto mihi peccatori›.
14
Dico uobis: Descendit hic iustificatus in domum suam respectu illius: quia
omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur’.
15
Afferebant autem ad illum etiam infantes, ut eos tangeret. Quod cum
uidissent discipuli, increpabant illos.
16
Iesus tamen aduocauit illos dicens: ‘Sinite pueros uenire ad me et nolite
uetare eos. Talium enim est regnum Dei.
17
Amen dico uobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non
intrabit in illud’.
18
Interrogauit eum quidam princeps dicens: ‘Magister bone, qua re facta uitam
aeternam possidebo?’.
19
Dixit autem ei Iesus: ‘Cur me dicis bonum? Nemo [est] bonus nisi solus
Deus.
20
Mandata nouisti: Ne adulteraueris, ne occideris, ne furtum feceris, ne
falso testatus sis, honorato patrem tuum et matrem’.
21
Qui dixit: ‘Haec omnia custodiui a iuuentute’.
22
Quo audito, Iesus dixit ei: ‘Adhuc unum tibi deest: omnia, quae habes,
uende et da pauperibus, et habebis aerarium in caelo: et ueni, sequere me’.
23
Qui cum audiuisset haec, contristatus est, quia diues erat ualde.
24
Iesus autem, cum uidisset eum contristatum esse, dixit: ‘Quam difficile
[est] ei, qui pecunias habent, intrant in regnum Dei.
25
Facilius est enim camelum per foramen acûs intrare, quam diuitem intrare in
regnum Dei’.
26
Dixerunt ei, qui audiebant: ‘Et quis potest saluari?’.
27
Qui dixit: ‘Quae impossibilia sunt apud homines, ea possibilia sunt apud
Deum’.
28
Dixit autem Petrus: ‘Ecce nos dimisimus propria et secuti sumus te’.
29
Qui dixit eis: ‘Amen dico uobis: Nemo est, qui reliquerit domum uel uxorem
uel fratres uel parentes uel filios propter regnum Dei,
30
et non recipiat multo plura hoc tempore, et in saeculo uenturo uitam
aeternam’.
31
Assumpsit autem Duodecim et dixit eis: ‘Ecce ascendimus Ierosolymam, et
consummabuntur omnia, quae scripta sunt per uates de Filio hominis.
32
Tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et
conspuetur;
33
et postquam flagellauerint, occident eum, et die tertio resurget’.
34
Illi nihil horum intellexerunt; et erat uerbum istud absconditum ab eis,
neque intellegebant ea, quae dicebantur.
35
Cum autem appropinquaret Ierichoni, factum est, ut caecus quidam sederet ad
uiam mendicans.
36
Cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat, quid esset hoc.
37
Dixerunt autem ei: ‘Iesus Nazarenus transit’.
38
Clamauit dicens: ‘Iesu, fili Dauidis, miserere mei!’.
39
Ei, qui praeibant, increpabant illum, ut taceret, sed ille multo magis
clamabat: ‘Fili Dauid, miserere mei!’.
40
Iesus autem cum stetisset, iussit illum adduci ad se. Cum appropinquasset,
interrogauit eum:
41
‘Quid uis faciam tibi?’. Qui dixit: ‘Domine, ut uideam’.
42
Iesus dixit ei: ‘Respice! Fides tua saluauit te’.
43
Confestim uidit et sequebatur eum magnificans Deum; et omnis populus, cum
uidisset, dedit laudem Deo.
Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM