Annus
2 0 1 9


πίναξ

πίναξ: imago, tabula, exemplar, effigies, species.

Tabulas tam Grai quam Latini adhibebant, qui ambo ad picturas pingendas tabellis ligneis more solito utebantur: πίναξ enim Latine “tabulam” significare videtur, qui et a pontifice maximo semel in anno ad inlustria praescribunda et a pictoribus triumphalibus depictus est. Apud Graecos praeterea πινακοθῆκαι instructae sunt, ut in horreis tabulae pictae servarentur: omnium praeclara apud Προπύλαια inveniebantur ἒξω τοῦ τῆς Ἀθάνας Νίκης τεμένους.

Non modo tamen “tabulam” vox Graeca significat, sed etiam lancem aliquo casu. Ille Marcus (6, 25-26) in Evangelio suo de patella, ubi caput Joannis Baptistae deponitur post Herodiadis filiae iussum:

καὶ εἰσελθοῦσα εὐθὺς μετὰ σπουδῆς πρὸς τὸν βασιλέα ᾐτήσατο λέγουσα· θέλω ἵνα ἐξαυτῆς δῷς μοι ἐπὶ πίνακι τὴν κεφαλὴν Ἰωάννου τοῦ βαπτιστοῦ. καὶ περίλυπος γενόμενος ὁ βασιλεὺς διὰ τοὺς ὅρκους καὶ τοὺς ἀνακειμένους οὐκ ἠθέλησεν ἀθετῆσαι αὐτήν·

Cum ad locum adveniret (scil. Herodiades), regem magno cum studio rogavit ut caput Joannis super patella Baptistae ei praeberet atqui Herodes rex, cum iurisiurandi paeniteret, eam tamen negligere noluit.

Graeci rursus auctores tandem Πίνακας multis voluminibus descripserunt, ut multorum poetarum memoria traderetur: ille primus Callimachus Cyrenaeus libros CXX praescripsit, quorum partem is Aristophanes Byzantinus grammaticus postea correxit; ibi multa de scriptoribus antiquis reperiebantur et vita et operibus. Ἐν τῆι Σούδαι (κ 227) τὰ δὲ πάντα ὑπέρ τῶν τοῦ Καλλιμάχου βιβλίων ἀνεγνώθησαν:

Καλλίμαχος, υἱὸς Βάττου καὶ Μεσάτμας, Κυρεναῖος, γραμματικὸς, μαθητὴς [...] τῶν δὲ αὐτοῦ βιβλία ἐστι καὶ ταῦτα […] Πίνακες τῶν ἐν τῆι πασῆι παιδείαι διαλαμψάντων καὶ ὧν συνέγραψαν ἐν βιβλίοις κ’ καί ῥ’, Πίναξ καὶ ἀναγραφή τῶν κατὰ χρόνους καὶ ἀπ’ἀρχῆς γενομένων διδασκάλων, Πίναξ τῶν Δημοκράτους γλωττῶν καὶ συνταγμάτων.

Callimachus, Bassi et Mesatmae filius, grammaticus et discipulus. Voluminibus eius et haec intersunt: Scriptorum inlustrium in tota doctrina et eorum librorum imagines in viginti et centum voluminibus; Commentarius de omnis aevi praeceptoribus; Commentarius grammaticus de Democriti glossemasin ac partitionibus.

Andreas Latine interpretatus est καὶ ὀλίγα ἑλληνιστὶ ξυνέγραψεν

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae