χαίνω: hio, hisco; sed etiam oscitor.
Verbum Graecum denominativum ἀπὸ τοῦ χάους est, quod nomen iam antiquissime
apud scriptores lectitatur: primigenium enim Chaos omnia in se tenebat
atque universali regnabat potestate, ut ille Hesiodus in versibus
Theogoniae suae (Theog., 114-122) cantabat:
ταῦτά μοι ἔσπετε Μοῦσαι Ὀλύμπια δώματ' ἔχουσαι
- ἐξ ἀρχῆς, καὶ εἴπαθ', ὅτι πρῶτον γένετ' αὐτῶν.
- ἤτοι μὲν πρώτιστα Χάος γένετ'· αὐτὰρ ἔπειτα
Γαῖ' εὐρύστερνος, πάντων ἕδος ἀσφαλὲς αἰεὶ
ἀθανάτων οἳ ἔχουσι κάρη νιφόεντος Ὀλύμπου,
Τάρταρά τ' ἠερόεντα μυχῷ χθονὸς εὐρυοδείης,
ἠδ' Ἔρος, ὃς κάλλιστος ἐν ἀθανάτοισι θεοῖσι,
λυσιμελής, πάντων τε θεῶν πάντων τ' ἀνθρώπων
δάμναται ἐν στήθεσσι νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν.
“Haec, Musae, Olympum colentes ab initio mihi enarretis atque nuntietur
quomodo mundus antea fuerit: in principio enim erat Hiatus. Alma postea
tellus, sedes certa semper caelicolarum omnium, qui autem caput inter nives
Olympias ponunt, Tartara rursus, quorum nebula per infera demanat; Amor
tertius membra renodans optimus est superorum: is tam mortalium quam deum
cordibus imperat et mente et ingenio.”
Potentia ideo prima τοῦ χάους ostenditur, quae ab aeterno universi regnum
habuit: post Chaos enim Tellus, quae Cibele apud Ionios nominabatur,
inferna Tartara atque ille Amor, quem Cupidinem quoque nuncupari liceret, a
patris obscuritate informique pollentia gignuntur.
Χάος rursus ex ipsa radice *ha-, quae prima ad os pertinet ac maxime ad
hiandum, quod etiam in ipso verbo Latino “hiatu” invenitur: ibi enim nomen
“oralem amplificationem” significare videtur. Ut hiatus igitur
significetur, nonnulla exempla e sapientum recentioribus scriptis excerpere
possumus: primum nam verbum “achaenium”, quod fructum “difficilem apertu”
indicat; postea vox “gas”, quam Latine verbo “gasio”, ostendi potest ad
exemplum, quod verbum ipsum hiatum aeris significat.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis