Annus
2 0 1 9


LEONARDUS (V)

Apud regiam Ludovici Mori Leonardus non tantum fuit artifex sed quodam modo “arbiter elegantiarum”; nam omnes sollemnia Ducis parabat. Memorabile fuit matrimonium nepotis Iohannis Galeati qui uxorem duxit Lisabellam Aragoniensem anno MCDXC apparata festa Paradisi; ut id exornaret ipsas personas delineavit saltantibus et miram machinam theatri quae revocat aliquid Neronianum. Quod fuit opus summo artificio factum: hemisphaera quae antrum celabat opertum auro et astris ubi septem planetae et imagines zodiaci movebantur ut virtutes sponsae extollerent. Pueri mutata veste partes planetarum agebant.

Munus autem maximi momenti fuit effigies pingenda Caeciliae Gallerani quam Dux valde amabat: ore torto pro humeris quendam intueri et audire videtur, leviter subridens. Motus tre mensuras designat, non solum latitudinem, longitudinem, sed etiam in spatio altitudinem, quod singulari rationi Leonardus fecit. Suo sinu femina mustelam recipit, integritatis symbolum. Qua re tabula “Domina cum mustela” nuncupatur. Nunc opus apud Musaeum Polonum urbis Cracoviae publice exponitur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae