Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
καλύπτω: celo, abscondo, recondo, occulo, abdo.
Verbum ipsum Graecum, secus ac altera reperta, non multas voces genuit, quod forsit in usu parum superfuit verbatim: Grai nomina nonnula quoque ex ipsa stirpe produxerunt, sicut ille Homerus in libris suis τῆς Ὀδυσσείας (V, 13-20) de insulari nympha:
ἀλλ᾽ ὁ μὲν ἐν νήσῳ κεῖται κρατέρ᾽ ἄλγεα πάσχων
νύμφης ἐν μεγάροισι Καλυψοῦς, ἥ μιν ἀνάγκῃ
ἴσχει: ὁ δ᾽ οὐ δύναται ἣν πατρίδα γαῖαν ἱκέσθαι:
οὐ γάρ οἱ πάρα νῆες ἐπήρετμοι καὶ ἑταῖροι,
οἵ κέν μιν πέμποιεν ἐπ᾽ εὐρέα νῶτα θαλάσσης.
νῦν αὖ παῖδ᾽ ἀγαπητὸν ἀποκτεῖναι μεμάασιν
οἴκαδε νισόμενον: ὁ δ᾽ ἔβη μετὰ πατρὸς ἀκουὴν
ἐς Πύλον ἠγαθέην ἠδ᾽ ἐς Λακεδαίμονα δῖαν.
“Denique ille Ulixes inter mala multa iacet in divae atriis, quae necessitate eum adeo cogit, ut non possit patria litora attingere. Nec ei remiges neque vero remigium ad naves, qui ad fluctus eum retrodent; nunc puerum dilectum, qui domum avolet, necare minime student: is iam post patrem auditum dilectam Pylum Spartenve divinam pervenit.”
Apud locos deam illam abditam in remoto invenire licet, quae in insula sua Ulixem Ithacesium detinet atqui ab oculis abstrahit. Ille enim ad solitudines illas pervenit post naufragium ultimum et semet in insulam reparat in amoremque divae. Quod effugium Mercurius ipse Iovis iussu demovet ac ut Ulixes relinquat deam curat. Καλυψώ enim est ἀπὸ τοῦ καλύπτειν, quae in recondito clamque tenorem agebat.
Ille praeterea Linnaeus saeculo decimo octavo nomen insectis novum addixit: id est ἀπὸ τοῦ κολεοῦ atqui τοῦ πτεροῦ, quod Latine est a “vaginula” et “ala”, quoniam insectorum alae intra vaginulas in corpore inflectuntur.
Andreas Latine interpretatus est Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|