Annus
2 0 1 9


In Francogallia anno M.DCC.LXXX.IX Conventus Constitutionalis -sive ad rempublicam constituendam- celebratus est; hic Conventus Declarationem Universalem circa Jura Hominum et Civium approbavit, ne praecipua hominum iura in neglegentiam venirent, quae iura et naturalia et impraescriptibilia habentur et imprimis numerantur haec: libertas et proprietas et securitas et resistentia contra oppresionem, quibus additur libertas religionum, libertas opinandi librorumque edendi atque aequalitas apud legem et securitates iudiciariae. Multi autem textus et praeteriti, vel Charta Magna Joannis sine Terra anno M.CC.XV, et posteri vel Charta Socialis Europaea anno M.CM.LX.I edita, multa alia iura humana definierunt atque confirmarunt.

Jura igitur Humana a Statu sunt semper et omnino protegenda. Potestas enim popularis adeo est enormis ut cives incolaeque nullo pacto possint adversari. Status hodiernus potentiae cumulatione gaudet maxima, qua de causa simul ac incolas protegit posset etiam inferre damnum. His dictis, opus est definire quot et quales civium potestates Juribus Humanis nostra aetate insunt, nam iura omnia si humana putarentur confitendum esset omnia iura pendere ab Statu, qui ergo suo arbitrio -id est politicorum arbitrio- posset hic illic vel dare vel auferre.

Dicendum est in Juribus Humanis saltem haec esse numeranda: ius vivendi, ius vel procreandi vel familiae condendae, ius et laborandi et contractuum celebrandorum, ius ambulandi et extra fines eundi, ius tribunalia adeundi ad iustitiam petendam; etiam sunt iura negativa ne ab officialibus statalibus vectigalia extra legem postulentur, neve ab officiariis militaribus immerito laedamur neve ullo modo excruciemur.

Attamen catalogus omnium Jurium Humanorum non facile conscribitur; paulatim sed constanter hic catalogus adimpletur: ius aquae hauriendae, ius aer impolutum inspirandi, ius domum habendi, ius laborandi et mercandi et ita porro. Itaque pauca dicam de iure praestantissimo praeter vitam; loquor igitur de iure non cruciandi.

Apud Foedus Internationale contra Cruciatum (approbatum die X mensis Dec. anni M.CM.LXXX.IV) “cruciatus” -summatim- significat actum ex consulto in quemdam commissum eo consilio sive ut gravibus doloribus is rem confiteatur vel ab sese vel ab altero factam sive ut poenas persolvat, cum tales dolores vel ab officiariis vel officialibus statalibus illati essent, sive ab altero qui eorum iussu dolores intulisset.

Nostris vero diebus non de cruciatu sed de vulneribus acceptis ab iis qui viis et plateis ob varia iura violata saepe et ubique reclamant atque pro democratia agunt vel in Hongkongo, Turcia, Siria, Gaza, Columbia, Bolivia, Peruvia, Chilia necnon in allis nationibus; hae reclamationes pacifico modo in ordine coepiunt, sed postea violentistae etiam intersunt, qui hic exspoliant emporia in situ et aedificia cum privata tum saepius publica incendunt, cum vero custodes publici et interdum milites occurrunt ut damna gravissima vitentur; tunc violentistae et quidam politici, qui violentiam fovent, publice conclamant quia istorum iura humana violata sint.

Quapropter quaerendum est utrum, iuribus humanis servatis, violentia effrenata vitari possit annon; imprimis agnoscamus Potestates Statales contra Jura Humana agere non posse, neque ulla condicio haberi ut Status ab eorum tuitione discedat. Itaque et milites et custodies publici autonomia non gaudent quia intra Statum muneribus suis funguntur; at quomodo possimus ambulatores pacificos a violentistis discernere, eo consilio ut custodes publici praedones et incendiarios unice reprimant? Non facile quidem, nam plerumque violentistae cum pacificis commixti inveniuntur; quapropter haec postulari possunt:

primum, qui democratice velint per vias et plateas ambulare reclamandi causa, prius licentiam ab auctoritate competenti petant ut custodes facti sint certiores; auctoritas autem non arbitrio suo sed ad pacem servandam licentiam dabit. secundum, cum violentistae intersint, ambulatores pacifici a loco discedant; tertium, cum violentistae sint ab aliis sepositi, tunc custodes publici eos vel armis ad legem reprimant; quartum, violentistae lapidibus flammisque emporia tabernasque oppugnantes vel minitantes Juribus Humanis non gaudeant, quippe qui ipsi aliorum iura violaverint; denique si ambulatores cum violentistis se socios adiungunt vel pompam agunt sine licentia, in eodem casu quo violentistae habeantur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae