Annus
2 0 1 9


Colloquium Insolitum

Britannia. Andreas regulus, qui dux Eboraci atque tertius liberorum reginae est, quondam amicitiam Galfridi Epstein faenatoris colebat. Hic Galfridus anno MMVIII stupri damnatus, quod puellam pro meretrice paraverat, in carcere publico XVIII menses conditus est. Mense Augusto, anno MMIX, nomine iterum delato dieque iudicii dicto appetente mortuus in carcere repertus est. Quaesitor mortium ambiguarum eum necem sibi conscivisse promulgavit.

Die XVI mensis Novembris, Britannicum Emittendi Collegium (scilicet, “British Broadcasting Corporation,” vulgo “BBC”) colloquium televisificum emisit singulare. Andreas enim regulus cum Aemelia Matilis diurnaria de se et amico suo Galfrido Epstein collocutus est.

Rogatus qualiter Galfridum novisset, quotiensque invisset, dixit: se ab anno MCMXCIX per amicam Gislenam Maxwell eum novisse, neque amicissimum; fortasse vel ter vel quater in anno convenisse, quae res opportune sibi e classe misso ad discendum de mercatura inter nationes evenisset. Nihil de facinoribus scivisse, minus admisse.

Quorum facinorum dux mense Septembris particeps nominatur palamque incusatur a Virginia Guiffre quadam, quae se anno vel MMI vel MMII coercitam a Galfrido Epstein ter a duce subiectam esse coitu vulgavit. Quod televisifico in colloquio Andreas regulus vehementer negavit: ne posse quidem reminisci utrum umquam ei obvium fuisset. Uno ex tribus temporibus, de quibus ea dixerat, se nullo modo in America, sed in Anglia fuisse, quod filiam die natalis ad quandam popinam, cui nomen erat Pizza Express, adduxisset. Dixit dux, cenare in tali popina tam insolitum sibi esse, ut perspicue recordari posset.

Cum de imagine photographica, quae eum cum Virginia adolescente praebeat, Aemelia Matilis rogaret, respondit: se nullo modo ea, quae imago fingat, meminisse; imaginem ipsam a pervestigatoribus rerum photographicarum peritis perspectam, sed utrum falsam an intercisam necne haud satis compertum sibi esse.

Altera imago, cuius mentio facta est, anno MMX expressa ducem in Novo Eboraco per viridarium cum Galfrido Epstein ambulantem ostendit. De quo regulus hoc modo dixit: Galfrido stupri damnato, finem amicitiae, quem efficere ipsum praesentem oportuisset, faciendum fuisse.

Postridie colloquium emissum, acta diurnaria haud benigne verba ducis acceperunt. Cursus Cotidianus (scilicet “The Daily Mail,”) verba amicae cuisdam Virginiae iteravit: ducem nullam pudoris sententiam pronuntiavisse. Custos diurnarius (scilicet “The Guardian”) etiam nunc roganda esse dixit. Quicquid voluerit efficere, nullum finem aut rei aut famae fecit dux.

Scripsit Grames Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae