Annus
2 0 1 9


DE LIBERTATE EXPRESSIONIS

Politici et philosophi et omnes cives plurimi faciunt libertatem expressionis ad democratias hodiernas perficiendas; haec libertas habetur arx atque praesidium contra potestates quibus statales magistratus utuntur et interdum vel saepe abutuntur; in hac libertate diversa proposita publica possunt coexistere ita ut opiniones minoritatis ne inique deleantur a maioritate; ab eo autem tempore quo Rebellio Francogallica facta est et Statuus Uniti autonomi facti sunt, libertas expressionis servata est velut ius praecipuum ad civium ac reipubliae progressum. Attamen nunc quaerendum est utrum huic libertati limites possint imponi annon, et respondendum est ubique terrarum hi limites agnosci; hi tamen limites non semper sunt puri clarique nam possumus de re disceptare.

Libertate autem expressionis bifariam utimur: ut aut opinemur aut facta resque alienas narremus vel referamus; exinde relatus potest esse iam verus iam falsus; opinio autem nec vera nec falsa sed aut erronea aut certa esse potest; relatus est verus si quae narrantur cum re congruuntur, sin autem falsus; opinio vero potest esse erronea, quamvis credamus esse vera, et potest esse certa, quamvis ceteri dissentiant.

Libertati expressionis variis de causis limites imponi possunt, vel hi: ne contumeliam in alterum eiciamus neve calumniam machinemur, item ne in nagationismum incidamus; nostris vero temporibus novus limes inventus est ne a rectitudine politica aberremus.

Contumeliā, sive verbis sive alio modo commissa, alicuius honos atque honestas laeditur, et differt a calumnia, quae sibi vult accusare quemquam ob delictum quod non commiserit; hae ambae vero in delictis numerantur, sed calumnia quidem gravior habetur.

Negationismus est verae historiae sive realitatis praesertim scientificae negatio; qui negat saepe cupit molestam veritatem vitare, vel holocauston Judaeum vel olim segretationem in Africa Meridionali; aliquae autem nationes lege vetant negationismum et ii, qui holocaustum negant, sunt puniendi; ego autem istam legem non probo non quod holocaustum negem sed quod obstat vestigationibus historicis, nam viris historicis vestigandi libertas convenit et vestigationum fructus, quamvis disputabilis, edendus est. Historia autem non est aut atra aut candida, sed multis locis griseola.

Rectitudo politica nec lege nec magistratuum iussu imponitur, sed a sodalitatibus civium qui, quae dicenda aut non dicenda esse, ex suis praeceptis idiologicis decernunt, adeo ut eos, qui a rectitudine politica aberrant, ludibrio afficiunt. Exinde puto nostris diebus magnum impedimentum libertati expressionis evenire. Possit fieri ut in republica litterarum quam Latinitate colimus, a rectitudine politica possimus discedere et libere de omnibuss rebus humaniter disputemus.

Tandem opinor eos, qui opinionibus violentiam fovent, si violentia tandem ex eorum verbis efficitur, multandos esse.

Ceterum apud Isidorum Hispalensem legitur: infantibus “minus est sermonis expressio” (Etym. Lib. XI, II, 9), id intellegi potest “cogitationum sive idearum expressio”.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae