Annus
2 0 1 9


Cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur?

Urbi Angelopoli sunt res bonae improbaeque. Pravissima quidem rerum est negotium catervarum sontium. Tres maxime inter iniquitates ipsas, quarum primus “Crips” grex, in provincia Australi urbis, Mexicanus grex ubique in urbe, quam scilicet Mexicani regunt, atque Mara Salvatrucha mediis in locis, quae Medioamericanos maxime excipit. Metus cives valde contigit hodie prae nuntiis de comprehensione amplius viginti perditorum nefariorum catervae gregis Mafiosi Marae Salvatruchae secundo impetu vigilium urbis. Ecquid de renuntiatione dicitur? Quomodo ista deterrima faex societatis cives innumeros necavit: asportationis causa ad nemores semotis, concisis corporibus, extorquatis cordibus, hostiis immolates, rursus sacramento asseclas demoniaco adigebant. Ista vice vigiles ferme possumus in deorum numerum reponere propter Pubilium Syrum ut aiebat: “Bonis nocet quisquis pepercit malis”; nam in urbe nostra, ubi ipsi vivimus, est viperarum harum sessorium.

Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae