Annus
2 0 1 9


Cavum nigrum photographice impressum

Iam ab uno saeclo physicus Albertus Einstein de hac re coniecturam fecit, cava nigra in universo existere, cum opinaretur spatium celeste materie flecti posse; tamen primum periti scientiarum fidem opinioni non addiderunt, donec, spectando obscurationem solis eodem anno MCMXIX, conspectum est spatium prope astrum obscuratum flexum esse et lucem stellarum, iuxta transeuntem, cursum incurvum conficere. Cum massa longinquitatis modum excedit appellatum radium Schwarschild, spatium tantum flectitur ut non patiatur materiem neque lucem exire. Transactis annis instrumenta spectanti magis magisque potentiora theoriam de cavis nigris confirmaverunt . Decem radiotelescopia eodem tempore in usu in variis locis orbis terrarum hoc effecerunt, imaginem anuli russei, cavi nigri umbram.

Tamen de re non omnes incensi admiratione sunt: praeclarus physicus Italus Antonius Zichichi non existimavit inventum factum esse: iam omnes novisse cava nigra extare, re vera photographema nihil prodesse; maioris momenti esse quod in laboratorio fieret.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae