Annus
2 0 1 9


LEGATVS PVLSATVS

De tumultu Iraqensi

Iraq.jpg

Baghdad. Bombardamentum aeronauium Americanum castrum Iraqense diebus superioribus attigit ac nonnulli milites in inpetu aetherio perierunt: quorum funera hodie euenerunt. XXV saltem homines mortem obiuisse nuntiatur, quod multopere ciues irascuntur atque seditionem inceperunt: uigiliae Boreoamericanae, in quas impetum ciues demonstrantes fecerunt, proelium commiserunt in seditiosos. Quorum propositum legatum Boreoamericanum comprehendere existimatur: ii enim demonstrantes primum in praetorium iram suam coniecerunt. Ille tamen Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump ultionem futuram esse in coniuratos pollicitus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae