Annus
2 0 1 9


Intra fines Indicos uiolationes in mulieres maximo numero incidunt, quod saepe saepiusque omnium bonorum consensum de re sedanda excepit: nam stupra Indica multis sunt curae in toto orbe, sed non ut luberet in Natione ipsa. Petitor tamen consularis Rahulus Gandhi ex abrupto de oppressione muliebri Indica nonnulla exposuit: "Stuprum Indicum adeo pollens est ut artificum industriam Indicorum antecedat atque caput nondum Indicae gentis sit, sed uiolationum sit regio".

Quod magnopere hominum mentes obstupescunt: sententiae uero pronuntiantur de feminarum uiolationibus, ubi petitio consularis animis exardescit: summa pernicies iamdiu Indiam contigit, sed publica accusatio de magistratuum coniuentia ad uictoriam capiundam, non ad mulieres seruandas exoritur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae