ACTA DE PVERISSocietas Nationum de occultis
Nationum societas totius fere orbis relationes de puerulis perspexit atque examinatur: respublica prope omnis enim acta sua de infantibus occultis publicauit ac mirum aliquid euideutr. Nam ratio horribilis est de pueris amissis: singulus ex quattuor pueris ideo minime censetur, quod discessus permultos ostendit: CL millionum puerulorum, ut ita dicamus, a mundo discedunt, quorum numerus iamdiu auctus est, quod maxime magistratus perterruit. Prouinciae Asianae meridionales et Indicae pueros omittunt, quorum nomina minime censita sunt: id turpissimum uidetur, quoniam pueruli ipsi in orbe terrarum non exsistunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|