Annus
2 0 1 9


HOMO INFELIX SCLOPTETO SVO INTERFECTO

De armamentorum legibus

cyr.jpg"

Cenomannica. Ex iure sclopeta gerendi, quod etiamsi in Foederatis Americae Civitatibus iam pridem a multis vehementer defenditur, nonnumquam tamen in cives ipsos, qui sclopetis utuntur, mali casus incidunt. Qualis cuidam Ronaldo Cyr, qui habebat in oppido Van Buren domi sclopeta, evenit.

Ille Ronaldus, quod domum ab effractariis arcere conaretur, sclopetum ad insidias in aedibus posuit ita paratum, ut ianua aperta glandem plumbeam in intrantes iniceret.

Ronaldus autem miserabilis, quem necessarii sclopetorum haud peritum fuisse fati sunt, die Supplicationis suae domi sua machina vulnum mortiferum accepit. Sic laesus, cum paramedicos vigilesque, qui sibi essent auxilio, telephono arcessivisset, prius obiit quam ad valetudinarium adveniret.

Tametsi tales machinae ad insidias, qualis Ronaldus domi posuit, in Boreoamerica lege vetantur, multae tamen in eis aedibus a vigilibus, qui eo acciti erant, repertae sunt. Quas necessarii dixerunt Ronaldum posuisse, quod vigiles ei verito nullum subsidium attulisse. Vigiles autem de illis dictis a diurnariis rogati reticuerunt.

Scripsit Grames Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae