REPVLSA MEDICAMINVMComprehensiones Samoenses
Detractores medicaminum prouidorum in toto orbe plagam atque perniciem maximam omnibus nationibus afferunt: iamdiu enim rumores ac damnosa sermocinatio in medicamina prouida commota sunt atqui suasores euicerunt ne multi parentes filios suos ob metum afflatum mederentur. Samoensis maxime administratio innumerorum ciuium mortem inpotens aspexit, quod metu magistratus magnopere adfecit. Qua de causa detentionum prima statuta est homini calamitoso, qui primus inter pares timorem parentalem peperit ac inspirauit. Nam in Prosopobiblo ille perniciosus sententias suas, sicut multi peragunt, de medicamentorum damnis patefecit, adeo ut, consulto optimo ac perlongo exacto, eius uerbis fosit nonnulli prolem mederi nollent. Quod ille comprehensus est atque nunc carcere instat. Scripsit Andreas Nouocomensis
|