DONALDVS PROGRESSIVVSDe conflictibus Sinensibus
Sicut diebus superioribus rettulimus, Hongkongenses ciues comitiali potestate democratiae fluxu electorum maximo suffragium protulerunt, quod senatores Sinenses atque factionis unicae Communistae actuarium consternauit: insula enim Hong Kong seditiosus locus iamdiu fuit, quoius exitus comitialis rem in periculo praecipitem agere adeptus est.
Ille Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump, qui menses superiores identidem bellum mecatorium Sinae comminatur incepitque, legem nouam de iure humano tuendo coram populo atque Societate Nationum obsignauit. Quod ab ipsis factiosis Sinensibus pessime habetur: "Boreoamericana administratio audacia consilia cepit, a quibus seiungat nisi res peius se habere studeat. Imperium nam Boreoamericanum nouos limites transgreditur, quod minime tolerabitur" legati Sinenses pronuntiauerunt. Quae tamen omnem superant rem: praefectus is Hongkongensis de lege Americana male dixit, quoniam "odium parere potest inter ciues atque actuarios Sinenses atque pactum anni MCMXCVII discindere potest, quo Sina libertatem, etsi non optimo iure, Hongkongensem statuit". Scripsit Andreas Nouocomensis
|