ΔΗΜΟΚΡΑΤΙΑ ELIGITURDe comitiis Hongkongensibus
Per fora, uicos conciliabulaque in municipio Sinensi Hong Kong comitia
habentur: urna enim municipalis hodie effertur, ut insularis noua
administratio creetur. Democraticae factiones in insulae urnis permultis
exitum adeptae sunt: quarta modo pars enim suffragium democratiae haud
adtulit, quod excelsum ostendi potest triumpum ipsis democraticis, qui
uictoriam celebrarunt in loco.
Quod tamen indicandum est: uictoria democratica maxime ad libertatem
Hongkongensem pertinet. Democratici nam contra Sinensem administrationem
iamdiu pugnarunt atqui post seditiones conflictusque mensium superiorum
renouatam acceperunt potestatem.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|