QUI SUNT SARDINAE?Motus tota Italia diffunditur
Quidam motus querelantium symbolum sardinarum elegit ad reclamandum
adversus Matthaeum Salvini, secretarium factionis Societatis, qui priore
mense Augusto munus administri rerum domesticarum deposuit. Grex ortus est
a reclamantibus in LibroVultuum, qui conventum subitum Bononiam sex milium
fautorum apparaverunt, immo convocatio multum profecit cum XII milia in
Forum Maius se congregavissent. Quattuor inventores nomen sardinarum
delegerunt, quia illi demissi pisces propinqui et crebri tacite procedunt,
multitudinem adgregantes, per ironiam se opponentes iis qui in contionibus
clamant et praesertim Matthaeo Salvini, squalo reputato. Ideo translatis
verbis sententiolas aptas excogitaverunt: “ Regio Aemilia et Romania escam
non carpit”; “Bononia non coit societatem”. Mutinae hesterno die septem
milia sub Iove pluvio convenerunt ut adventu adversarii obstarent.
Similiter grex Ariminum et Florentiam confluet. Iam tota Italia sardinae
moventur.
Sectatores se nolle partes constituere affirmant, tamen factio Societas eos
accusat quod in LibroVultuum consensum ad sinistram factionem ostenderint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|