Annus
2 0 1 9


CVRDI TOTIVS ORBIS

Demonstratio Americana

DeCurdis.jpg"

Ille consul Turcus Receppus Herdogan in Boreoamericanos fines diebus superioribus peruenit, quod laetius accipi posset: illius consulis peccata atque facinora in Curdorum prouinciam multis inuisa sunt inuidenturque Curdis ipsis perfugis et peregrinis in Boreoamericanis ciuitatibus. Curdorum nam ciues in Boreoamericanis finibus transmoti demonstrationem apparauerunt in consulem Turcum exosum apud Domum Albam Washingtonensem, quo ille Herdogan aduenit, ut Praeside Trump de rebus bellicis colloqui posset. Praeterea, eius Herdogan bellica consilia multos profugos ad Boreoamericam effugere cohibuerunt, qua de causa ipse Praeses Trump de foedere faciundo consulem aduocauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae