INDVNDATIO SAECVLARISDe rebus Venetis
Marini dei potentia iamdiu multis nota est atque eius alluuia multorum sub oculis sunt: iam Aeuum Medium alluuies fluuiales ciuitates aquis suis occupabant, qua de causa aggeres instruuntur permulti ne aquae uis omnia uastet. Venetiae alluuia tantopere implere ciuitatem, ut transeundi illam causa cymbae adhibeantur, ualde scitur: etsi multa sunt incommoda, numquam tam ciuitatis incolis obstiterunt quominus res cottidianas peragerent. Aeris permutatio enim potentiam suam, quae et deis marinis forsit superesse potest, late ostendit: fora igitur et domus mari implentur, sicut triuia ac ecclesiae. Moles ac ualla tamen iterum instruentur, ne res perniciosissima anni MCMLXVI denuo eueniat. Scripsit Andreas Nouocomensis
|