DE CORRVPTO AEREDe Indiaco aethere
Aeris contaminatio re uera hominum uitas iamdiu adfecit atque philosophi
iam omnes rem consensu uniuersali indicant, quod in toto orbe comperitur
atque consentitur. Praefectus urbi Delhensi Arvindus Kejriwal de Indiacis
rebus sententiam suam pronuntiauit: "Indorum res postremo ad discrimen
atque crisin peruenit, quoniam praescriptiones minime inspectae sunt atque
haud tolerabuntur pericla noua: aeronaues uere triginta ob nebulam atque
caliginem cineraceam in itinere suo recesserunt." Quod ideo ob rei
frumentariae holocaustum euenisse uidetur, praeterea autoraedarum fumus
aeris inquinationem summopere afficit. Incolarum salus re uera
periclitatur: saluber nam aer minime dici potest.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|