Annus
2 0 1 9


NAZISTARVM ASCENSIO

De tumultu Dresdensi

dresda.jpg"

"Furor saepius ciuitatem Germanicam obuoluit: odium phyleticum enim in huius temporis actionibus cruentis Dresdae profunditur" sicut ille praefectus urbi Dresdensi pronuntiauit. Saeui actus menses multos perpetrantur, quorum finis ac causa externorum odium est: Nazistarum signa atque uexilia e cineribus suis item exoriuntur, quod iamdiu in nonnullis Nationibus Europaeis ciues experti sunt. Qua de causa, re abhinc conspecta, ille praefectus Maxilianus Aschenbach edictum publicauit, ne Nazistarum atque phyleticorum potestas in populi corde augeretur: democratiae officium inspiciendum est omnibus, ut metus hostilis ac "barbarorum", sicut apud democratiae inimicos nuncupantur, odium defletur. LX enim Nazistarum iniuriae anno MMXVIII, LII anno MMVII: igitur eos oppugnent!

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae