Annus
2 0 1 9


APPVLIT CARINA

Peregrinationi finem fecere

oceanus.jpg"

Prope Ragusiam demum migrantes in naue "Germanica Oceani" litus appulerunt Siculum, quod longissime attingere studuerunt: Administratio enim Italica iamdiu in eos oppugnauit, ne Italas oras conculcarent atque, sicut saepius ille pristinus Minister Internorum Italicus Matthaeus Saluini profari solebat, terrae prouincias atque ciuitates occuparent. Qua de causa Congregationis haud Administratiuae naues innumerae multos menses in aquis pro certo tutissimis manserunt, quarum singula C circiter homines in se continebat: tot in se cohibuit huius diei nauigium, quod per altum longius periclitatum est. Quorum LXX multorum magno gaudio ad Francogallicam et Germanicam terram admittentur, ne nimis solum Italicum uastent. Regionis Syrticae tamen decretum ingressum atque appellationem nauium ad Lybica litora impediit, quodpropter multae rates in Lybicis finibus reparare nequeunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae