Annus
2 0 1 9


IMPETVS KOBANENSIS

Syriaci introiuerunt

Kurdae2.jpg"

Bellum nouum a Turcis septimanis superioribus inceptum est, ut Curdorum ciuitas a fundo exstinguatur; Syriacus interim exercitus impetum suum fecit in ciuitatem Kobanem, quae summopere Curdorum milites contra jihadistas defenderunt. Quod ipsa ciuitas Curdis signum primum oppugnationis est, Praeses Turcus Herdogan in moenia proelium commitere, ut Curdis igni et aqua interdicat, studet, quod nihilominus nondum consuluit: "Administratio Russica uero impetum meum suggerit; Boreoamericanorum consul sed prohibuit. Coeptus enim maior, quoius limites postea imprementur." Praetor ille Boreoamericanus se nouas copias Curdos sustinendi causa missurum esse pronuntiauit, cum ille Praeses Sarmaticus Bladimirus Putin CCC circiter milites in Kobanenses iter facere iubebat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae