SCELVS LONDINICadauera inuenta sunt
Londinium. Vigiliae Britannicae exanimia mane corpora apud hortos orientales
inuenerunt: automaton onerarium cadauera continebat XXXIX, quorum interitus
causa adhuc nescitur. Automatum onerarium cur enim tam multis hominibus
capax effectum sit, non bene conperitur; attamen uigiliae migrantes ipsos
esse existimant, quorum propositum effugiendi a finibus suis aspicere
licet. Tomitanos enim esse perfugas ipsi uigiles examinarunt: autocineti
ille auriga hocpropter comprehensus est, quod migrantes iniussu populi
clamque in angusto loco tradere conatus est atque profugorum obitum sanxit.
Ille quadrigarius XXV annos natus praeterea migrantes ad Hiberniam
Septentrionalem transferre studebat, ut forsin consilio peritorum adhaerere
temptaret.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|