Annus
2 0 1 9


PVNICA SEDITIO

Poenorum demonstrationes

Libanus.jpg"

Vectigalia in toto orbe seditionum causa saepe fiunt, quod multitudines in fora descendunt, ne Nationum Administrationes in re pecuniaria populos opprimant. In Phoenicia innumeri ad fora de tributis eximendis peruenerunt atque dissensum suum demonstrauere: populus enim senatus abdicationem studet, qui tributorum iussi δίκην δεδώκηι. Multi iam magistratus eiurarunt, quoniam res in tempestate maiore inesse putatur, ut ille Samirus Geagea factionis progressiuae rector pronutiauit; seditiosi interea alios in plateas conuenire cohortati sunt, ut tempestatis uis augeatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae