Annus
2 0 1 9


FOEDVS VLTIMVM

Pactum de Brexitu

brexitu.jpg"

Asperitates atque odia Brexitus uiam sulcauerunt: anno MMXVI suffragium enim latum est, unde tempestates in alterius inimicum conspirare coeperunt, cum alter alterum dimicaret -summe in duobus quidam tamen proelium saepius commiserat- atque foedus nullum faceretur.

Demum sed ille Primarius Minister Britannicus Bernardus Johnson atque Actuarius Europaeus Junker conubio adnuerunt: Hibernia Septentrionalis summam peperit certationem, quod neutri de loco cedere libuit. Foedus tandem iniuerunt de re argentaria apud fines Hiberniae, quod incolae tamen prouinciae quintum post annum exsoluere poterunt. Nunc et Consilii Europaei et Senatus Britannici sententias exspectamus, ut res donec soluatur ac discidium in pace eueniat -et requiescat-.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae