Annus
2 0 1 9


TEMPESTAS IAPONICA

Aer Iaponicus calamitosus est

tifone.jpg"

Septumana superiore tempestas maior Iaponicam terram aggressa est atque multos in periculis reliquit: innumerae enim domus a uento uastatae sunt atque ciues procellosum aerem effugerunt. Flumina enim L euagata sunt atque exundantes in agros annonam diruerunt; saxa praeterea de montibus magna copia ceciderunt chasmaeque multos prostrauerunt. Post euentum nefarium dierum superiorum mortuorum ratio computatur atque numerus metuitur: LXX homines nam in mortuorum numero reputantur, tametsi damna ingentia et mortalibus et aedibus computatu difficillima sunt. Primarius Minister Iaponicus demum Shinzus Habe sententiam suam de re exposuit: "Magnopere timemus ne procellae calamitates rem argentariam et longius adficiant, ita ut non tantum familiarium amissio, sed etiam indigentia populo incumbat".


Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae