Annus
2 0 1 9


RES ADVERSAE

De periculis Syriacis

Turcia5.jpg"

Bellum cruentum ad Curdorum fines, ut ample nuntiatur, inceptum est: Turcus enim consul Herdogan impetum facere milites iussit, ut Curdorum ciuitas deleretur. Quae nunc maxime disputantur periclorum, primum est perfugarum effugium maius e ciuitatibus ac castris Syriacis: decem circiter milia hominum enim domus suas reliquerunt, quod tempestas metum immensum peperit; profugorum fere mille homines Ciuitatis Islamicae ac multae sunt terroristarum mulieres ac uiduae, quae terram suam deseruere. Minarum tamen secunda hominum Syriacorum perfugium maximum, quod nouos motus in migrationibus gignere potest. </p> Propter bellum gestum in loca ipsa Communitati Europaeae consilium est demum armamentorum mercatum intercludere ad Turciam, ne Europaea missilia in Curdos coniciantur: quod minime aditum consulis Herdogan coercuit, ut idem Praeses Turcus praedixit. Tribuna praeterea Syriaca ad mulierum iura tuenda necatur in proelio, sicut multi, ut ille Praeses Herdogan fere ostentauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae