Annus
2 0 1 9


TRIVMPHVS PACIS

Meritum Praesidis Aethiopon

nobel.jpg"

Semel in anno praemium summum cuiuscumque scientiarum optimo cuique profertur, ut optimi hominis eximietas concelebretur. Praemium ipsum "Nobel" uariis scilicet modis traditur: pro membranis conscriptis, pro naturae quaestionibus inuestigatis ac, quod maximum concipitur atque comprobatur, pro pacis studio.

Aethiopon consul Abius Ali coram mundo remuneratus est et pro studio suo in Africa Septentrionali pangenda et pro pace Erithrea, quoius utilitas toto in continente summae curae erat. Ille enim consul asperitates atque odium expellere multos annos conatus est ac tandem boni hominis cura magnum aliquid adepta est. Remuneratio demum Primarii Ministri Abii maximo gaudio est pro ciuitate omni, quae tempus suum pro pace uniuersali fructa est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae