Annus
2 0 1 9


IMPETVS TVRCVS

Milites proelium commisere

Curdi5.jpg"

Odium inter Turcos atque Curdos iamdiu liquet atque diebus superioribus ille Praeses Trump nuntium suum protulit. Attamen inuidum belli malum inter partes iamdudum demanauit ac Praeses Turcus Herdogan responsum dimicationibus dedidit: consul enim Turcus imperauit ut apud fines Turcos Australes -uidelicet Syriacos- missilia inicerentur. Ille Praeses Turcus igitur colonias populi Curdi delere studet, ubi ciues permulti inermes inueniuntur.

Consul praeterea exercitum impetum facere iussit itemque Curdorum milites displosiones suas effecerunt in Turciam, quae nullo pacto offenderunt hostes. Vastiationibus bellicis inceptis procurator Europaeus Junker cogitationes suas exposuit: "Ne Turcia bombardamenta perfecerit: bellum nam cruorem nullo uictore secum confert". Syriaci interea milites impetum secundum se incepturos esse praedixerunt.

Incursus militaris demum Turcus bellum ciuile nouum in Syria parturus esse existimatur: bellum in Ciuitatem Islamicam ibi sitam desitum saltemque impeditum iri uidetur propter proelia noua a Turcorum consule fota.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae