QUID DE SYRIA?De sententiis hodiernis
Boreoamerica. Praeses Donaldus Trump sententiam suam nouam publicauit: ille
enim copias suas Syriacas subducere consuluit, quoniam uidelicet
Boreoamericanorum milites suum perfecerunt atque nullo pacto terram iuuare
poterunt. Quod attamen maxime sociis Curdis noceret, qui bellum longius
tempus prima acie gesserunt; Curdi conscripti permultas nam oppugnationes
in Ciuitatem Islamicam permouerunt atque in proeliis innumeris exitum
perhibuerunt.
Quamquam ille Praeses milites recedere iussit, imperatum alterum
pronuntiauit in consessu: Turciam rursus ab impetu in Curdos multa ui
impediit; nisi item omnia mala in eos consistantur, bellum mercatorium
tertium in anno incipietur atque "mercatum Turcum delebitur", sicut ille
Praeses adnuntiauit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|