MVLTITVDO IN FORISDemonstratio Mesopotamena
Apud ciuitates multas Mesopotamenas dies IV seditiones innumerae fuerunt:
populus enim in fora prouinciae descendit ut despicientiam suam de moribus
infectis ostenderet. Vigiliae ideo ciues seditiosos Baghdadi summe
dimicauerunt: in astantes pyrobola iniecerunt bombardamentaque multa
deflagrauerunt, quod permultos offendit.
Seditiones carptim ambitu et repetundis, quae crimina senatores
procuratoresque ample palamque perpetrant, commotae sunt: inopes praeterea
multi facti sunt, quod salarium multis deest ciuibus. Pericla adeo uitam
communitariam infestauerunt ut hora certa iamdudum imponeretur atque
interrete celaretur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|