BELLVM MERCATORIVM De Europaeorum atque Americanorum certatione
Ille Praeses Donaldus Trump iamdudum consilia sua de uectigalibus
imponendis profatus est: Boreoamerica princeps in consiliis suis capiedis
semper erit. Administrationum aliarum curam ei minime esse palam
pronuntiauit atque multis in diebus negligentiam ostendit: in Sinensi enim
bello mercatorio plane omnia demonstrantur. Congressus hodie Mercatorius
Vniuersalis nouum decretum creauit ne Praesidis fides uioletur ac
pollicitatio polluatur: consensus enim in congressu de tributis imponendis
in Europaeorum mercata fuit. VII ideo miliardorum consultum est pretium,
cui edicto Europaea administratio suum rettulit responsum: "Incursum
nostrum reiciemus". Mercatoria omnia consultum continget et bonis et
locupletationibus et instrumentis, quod maxime mercatum Europaeum attingit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|