Annus
2 0 1 9


POPVLARIS VICTORIA

De comitiis Noricis

kurz2.jpg"

In toto Norico suffragium hodie profertur: sapientes de comitiis sententiam suam patefecerunt atque primos exitus publicauerunt. Cancellarii Norici pristini Sebastiani Kurz pars primo aditu uictoriam princeps adepta est: factio nam popularis per eum ducta tertiam partem ciuium excepit, quod non iisdem uerbis dici potest de factione extrema conseruatiua Norica. Conseruatiuorum pars enim post crimina Hiberica mensium superiorum comitialem potestatem suam amisit atque inimico suo uiam apparauit: Norici fortasse sortem aliarum Nationum consequi haud student atque humano iure deumque pietate confidunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae