DONALDUS TRUMP PERICLITATURIn crimen vocari potest
Rodulphus Giuliani, iam magister urbis Novi Eboraci, advocatus Praesidis
Donaldi Trump, aperuit se a praeterito anno quinque moderatores Ucrainos
convenisse ad eos impellendos ut investigationem instituerent quae
participem sceleris redderet Hunter Biden, consiliarium societatis gasii
Burisma ad infamiam inferendam patri Josepho Biden, uni ex primoribus
competitoribus in comitiis praesidialibus anni MMXX. Administratio
Civitatum Unitarum, ut ipse ait, se daturam Ucrainis armamenta promisit.
Rodulphus Giuliani declaravit se nonnulla epistolia telephonica servavisse
ut se tutaretur a re, postquam quidam explorator Munerum Secretorum eius
conventus denuntiaverat, cum exoriri posset flagitium simile ac quod anno
MCMLXXII coegit Praesidem Richardum Nixon ut munus deponeret.
Factio democratica inquisitionem incepit ut Praesidem Trump criminaretur,
qui affirmavit: “In bello sumus; illi sunt aegri”. Index autem “valde
factiosus” ab eo appellatus est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|