NVCLEARIS DIESDe armamentis nuclearibus
Societas Nationum hodie diem uniuersalem contra nuclearia in orbe
concelebrat: expoliatio armamentorum nuclearium enim mutorum propositum
maximum est, quod armamenta ipsa paci uniuersali comminantur atque uitas
periclitantur. Multarum Nationum attamen administrationes armamentorum
potestatem detinent atque inimicis minas afferunt: quot at armamenta in
toto orbe sint peruestigatur, ut eorum minae deprehendantur. Americani
sapientes anno MMXIX armamentorum numerum computauerunt atque exitus
publicauere: XIV prope milia armamentorum nuclearium apparata sunt atque
multorum exercituum in manibus continentur; Administratio enim
Boreoamericana, Sarmatica, Anglica, Sinensis ac Francogallica armamentorum
uim adhibere possunt atque in castris permultis eorum potentia colitur et
augetur. Expolitionis perfectionem nec longinque contemplantur nec eius
finis aspicitur, quamquam mille circiter armamenta exempta sunt.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|